Print Magazine, March 1947 – page 20

Print Magazine, March 1947 – page 20
Magazine
Print Magazine
Issue date
March 1947
Page
20
Department
Magazines and journals
Object number
PRM_1947-03-01_p20

Text on this page (OCR)

ALDO MANVTIO ROMANO
ERASMVS ROTERODAMVS S. P. D.


LLVD apud me saepe numero optaui, doctissime Manuti,


vt quantum lucis attulisses vtrique litteraturae, non solum


arte tua formulisque longe nitidissimis, verum etiam in-
genio doctrinaque neutiquam triuiali, tantundem emolumenti
illa tibi vicissim rettulisset. Nam quantum ad famam attinet,
dubium non est quin in omnem vsque posteritatem Aldus
Manutius volitaturus sit per omnium ora, quicunque littera-
rum sacris sunt initiati. Erit autem memoria tua, quemadmo-
dum nunc est fama, non illustris modo sed fauorabilis quoque
et amanda, propterea quod (vt audio) restituendis propagan-
disque bonis authoribus das operam, summa quidem cura,
at non pari lucro, planeque Herculis exemplo laboribus ex-
cerceris, pulcherrimis quidem illis et immortalem gloriam
allaturis aliquando, verum aliis interim frugiferis magis quam
tibi. Audio Platonem Graecanicis abs te formulis excudi, quem
docti plaerique iam vehementer expectant. Quos authores
medicinae impresseris cupio cognoscere. Atque vtinam Pau-
lum Aeginitam nobis dones. Demiror quid obstiterit quo
minus Nouum Testamentum iampridem euulgaris, opus (ni
me fallit coniectura) etiam vulgo placiturum, maxime nostro,
id est Theologorum, ordini.


Mitto at te duas Tragoedias a me versas magna quidem
audacia, coeterum satisne foeliciter ipse iudicabis. Thomas
Linacer, Gulielmus Grocinus, Gulielmus Latimerus, Cutber-
tus Donstallus, tui quoque amici, non tantum mei, magnopere
probarunt; quos ipse nosti doctiores esse quam vt iudicio
fallantur, synceriores quam vt amico velint adulari, nisi si quid
amore nostri coecutiunt; neque damnant conatum meum Itali
quibus adhuc ostendi. Badius impressit sibi sat foeliciter, vt
scribit; nam ex animi sententia diuendidit exemplaria iam
omnia. Verum non satis consultum est famae meae, vsqueadeo


Page from Erasmus and His Printer-Publishers

Open this record in the IADDB collection viewer