Nederlandsche Ambachts- en Nijverheidskunst, 1928 – page 152
- Magazine
- Nederlandsche Ambachts- en Nijverheidskunst
- Issue date
- 1928
- Page
- 152
- Department
- Magazines and journals
- Object number
- NAN_1928-01-01_p152
Text on this page (OCR)
148
Caput XI contentio alios petentium oriatur, quee ut dirimatur, necesse
De Democratiâ tandem erit ad semel statuta, & ab omnibus probata jura
recurrere, atque res imperii secundum leges latas ordinare.
Possum igitur absolut affirmare,cùm imperium, quod una
sola Urbs, tùm preecipuê illud, quod plures Urbes tenent,
eeternum esse, sive nullâ internâ causâ posse dissolvi, aut in
aliam formam mutari.
CAPUT XI
RANSEO TANDEM AD TERTIUM, & OMNINO
| absolutum imperium, quod Democraticum appella-
mus. Hujus ab Aristocratico differentiam ín hoc po-
tissimùm consistere diximus, quòd ín eo à solâ supremí
Concilii voluntate, & liberâ Electione pendeat, ut hic, aut ille
Patricius creëtur, ità ut nemo jus suffragii, & munera impe-
ri subeundi heereditarium habeat, nemoque id jus sibi po-
scere jure possit, ut in hoe, de quo jam agimus, imperio fit.
Nam omnes, qui ex parentibus civibus, vel qui ín patrio
illo solo nati, vel qui de Republicâ benè merití sunt, vel ob
alias causas, ob quas Lex alicui jus civis dare jubet, ii, in-
guam, omnes jus suffragii in supremo Conecilío, munerague
imperii subeunda jure sibi poscunt, nec denegare iis licet,
nisi ob crimen, aut infamiam.
(IL Si igitur jure institutum sit, ut Seniores tantummodò,
qui ad certum eetatis annum pervenerunt, vel ut soli primo-
geniti, simulatque per eetatem licet, vel qui certam pecuniee
summam Reipublicze contribuunt, jus suffragii in supremo
Concilio, 6 imperii negotia tractandí habeant, gquamvis hâc
ratione fieri posset, ut supremum Concilium ex paucioribus
108
163 S, H. DE ROOS BLADZIJDE GEZET UIT DE MEIDOORNLETTER