Archiv für Buchgewerbe und Gebrauchsgraphik, October 1924 – page 90
- Magazine
- Archiv für Buchgewerbe und Gebrauchsgraphik
- Issue date
- October 1924
- Page
- 90
- Department
- Magazines and journals
- Object number
- AR_1924-10-01_p90
Text on this page (OCR)
cognita Dei uoluntate futura nuntiabant. Christus quippe in carne uentu-
rus et quae in illo tam clara perfecta sunt atque in eius nomine impleta,
paenitentia hominum et ad Deum conuersio uoluntatum, remissio pecca-
torum, gratia iustitiae, fides piorum et per uniuersum orbem in ueram
diuinitatem multitudo credentium, culturae simulacrorum daemonum-
que subuersio et a temptationibus exercitatio, proficientium purgatio et
liberatio ab omni malo, iudicii dies, resurrectio mortuorum, societatis im-
piorum aeterna damnatio regnumque aeternum gloriosissimae ciuitatis
Dei conspectu eius inmortaliter perfruentis in huius uiae scripturis prae-
dicta atque promissa sunt; quorum tam multa impleta conspicimus, ut
recta pietate futura esse cetera confidamus. huius uiae rectitudinem usque
ad Deum uidendum eique in aeternum cohaerendum in sanctarum scrip-
turarum qua praedicatur atque adseritur ueritate quicumquenon credunt
et ob hoc nec intellegunt,oppugnare possunt,sed expugnare non possunt.
Quapropter in decem istis libris, etsi minus quam nonnulorum de nobis
expectabat intentio, tamen quorundam studio, quantum uerus Deus et
Dominus adiuuare dignatus est, satisfecimus refutando contradictiones
impiorum, qui conditori sanctae ciuitatis, de qua disputare instituimus,
deos suos praeferunt. quorum decem librorum quinque superiores aduer-
sus eos conscriptisunt, qui propter bona uitae huius deos colendos putant;
quinque autem posteriores aduersus eos, qui cultum deorum propter ui-
tam,quae post mortem futuraest,seruandum existimant. deincepsitaque,
ut in primolibro pollicitisumus,de duarum ciuitatum, quas in hoc saeculo
perplexas diximus inuicemque permixtas, exortu et procursu et debitis
finibus quod dicendum arbitror,quantum diuinitus adiuuabor expediam.
Liber undecimus.
IVITATEM DEIDICIMVS, CVIVS EA SCRIPTVRATE-
stis est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane sum-
mae dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium
litteras omnia sibi genera ingeniorum humanorum diuina ex-
cellens auctoritate subiecit. ibi quippe scriptum est:’gloriosa
dicta sunt de te,ciuitas Dei’; et in alio psalmo legitur:"magnus Dominus et
laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri,in monte sancto eius,dilatans exulta-
tiones uniuersae terrae‘;et paulo post in eodem psalmo:’sicut audiuimus,
itaet uidimus,in ciuitate dominiuirtutum, in ciuitate Dei nnostri; Deusfun-
dauit eam in aeternum’; item in alio:”fluminis impetus laetificat ciuitaten
Dei, sanctificauit tabernaculum suum Altissimus; Deus in medio eiusnon
230