Archiv für Buchgewerbe und Gebrauchsgraphik, October 1924 – page 87

Archiv für Buchgewerbe und Gebrauchsgraphik, October 1924 – page 87
Magazine
Archiv für Buchgewerbe und Gebrauchsgraphik
Issue date
October 1924
Page
87
Department
Magazines and journals
Object number
AR_1924-10-01_p87

Text on this page (OCR)

commouebitur”. hisatque huiusmodi testimoniis,quaeomniacommemo-
rare nimis longum est, didicimus esse quandam ciuitatemn Dei, cuius ciues
esse concupiuimus illo amore,quem nobis illius conditor inspirauit. huic
conditori sanctae ciuitatis ciues terrenae ciuitatis deos suos praeferunt igno-
rantes eum esse Deum deorum,non deorum falsorum,hoc est impiorum et
superborum, qui eius incommutabili omnibusque communi luce priuati
etob hoc ad quandam egenam potestatem redacti suas quodam modo pri-
uatas potentias consectantur honoresque diuinos a deceptis subditis quae-
runt;sed deorum piorum atque sanctorum, qui potius se ipsos unisubdere
quam multos sibi, potiusque Deum colere quam pro Deo coli delectantur.
sed huius sanctae ciuitatis inimicis decem superioribus libris, quantum
potuimus, domino et rege nostro adiuuante respondimus.. nunc uero quid
a me iam expectetur agnoscens meique non inmemor debiti de duarum .ci-
uitatum, terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim saeculo perplexas
quodam modo diximus inuicemque permixtas, exortu etexcursu et debitis
finibus, quantum ualuero, disputare eius ipsius domini et regis nostri ubi-
que opitulatione fretus adgrediar, primumque dicam, quem ad modum
exordia duarum istarum ciuitatum in angelorum diuersitate praecesserint.
Caput ır. Magnum est et admodum rarum uniuersam creaturam corpo-
team et incorpoream consideratam compertamque mutabilem intentione
mentis excedere atque ad incommutabilem Dei substantiam peruenire et
illic discere ex ipso, quod cunctam naturam, quae non est quod ipse,non
fecit nisi ipse. sic enim Deus cum homine non per aliquam creaturam
loquitur corporalem, corporalibus instrepens auribus, ut inter sonantem
et audientem aeria spatia uerberentur,neque per eius modisspiritalem,quae
corporum similitudinibus figuratur, sieut in somnis uelquo alio talimodo
(nam et sic uelut corporis auribus loquitur, quia uelut per corpus loquitur
et uelut interposito corporalium locorum interuallo ;multum enim similia
sunt talia uisa corporibus); sed loquitur ipsa ueritate, si quis sit idoneus
ad audiendum mente, non corpore. ad illud enim hominis ita loquitur,
quod in homine ceteris,quibus homo constat,est melius,et quo ipse Deus
solus est melior. cum enim homo rectissime intellegatur uel, si hoc non
potest, saltem credatur factus ad imaginem Dei: profecto ea sui parte est
propinquior superiori Deo, qua superat inferiores suas, quas etiam cum
pecoribus communes habet. sed quia ipsa mens, cui ratio et intellegentia
naturaliter inest, uitiis quibusdam tenebrosis et ueteribus inualida est,
non solum ad inhaerendum fruendo,uerum etiam ad perferendum incom-
mutabile lumen, donec de die in diem renouata atque sanata fiat tantae
felicitatis capax, fide primum fuerat inbuenda atque purganda. in qua ut
fidentius ambularet ad ueritatem, ipsa ueritas, Deus Dei filius, homine
adsumpto, non Deo consumpto, eandem constituit et fundauit fidem, ut


231

Open this record in the IADDB collection viewer