De Toegepaste Kunsten in Nederland, 1935 (no. 22) – page 24
- Magazine
- De Toegepaste Kunsten in Nederland
- Issue date
- 1935
- Issue
- 22
- Page
- 24
- Department
- Magazines and journals
- Object number
- TKNL_1935-01-01_p24
Text on this page (OCR)
Caput XT contentio alios petentium oriatur, que ut dirimatur, necesse
De Democratiâ tandem erit ad semel statuta, & ab omnibus probata jura
recurrere, atque res imperii secundum leges latas ordinare.
Possum igitur absolutè affirmare, cùm imperium,quod una
sola Urbs, tùm precipu? illud, quod plures Urbes tenent,
eeternum esse, sive nullâ internâ causâ posse dissolvi,aut in
aliam formam mutari.
CAPUT X1
RANSEO TANDEM AD TERTIUM, & OMNINO
absolutum imperium, quod Democraticum appella-
mus. Hujus ab Aristocratico differentiam in hoc po-
tissimùm consístere diximus, quòd ín eo à solâ supremi
Conecilii voluntate, & liberâ Electione pendeat, ut hic, aut ille
Patricius creëtur, ità ut nemo jus suffragii, & munera impe-
rij subeundí heereditarium habeat, nemoque id jus sibi po-
scere jure possit, ut in hoe, de quo jam agimus, im perio fit.
Nam omnes, qui ex parentibus civibus, vel qui ín patrío
illo solo nati, vel qui de Republicâ benè merití sunt, vel ob
alias causas, ob quas Lex alicui jus civis dare jubet, ii, in-
quam, omnes jus suffragii in supremo Concilio, munerague
imperii subeunda jure sibi poscunt, nec denegare iis licet,
nisi ob erimen, aut infamiam.
CIL Si igitur jure institutum sit, ut Seniores tantummodò,
qui ad certum etatis annum pervenerunt, vel ut soli primo-
geniti, simulatque per etatem licet, vel qui certam pecuniee
summam Reipublicze contribuunt, jus suffragii in supremo
Concilio, & imperii negotia tractandi habeant, gquamvis hâc
ratione fieri posset, ut supremum Concilium ex paucioribus
108
12. S. H, de Roos. Bladzijde uit: Spinoza, Tractatus Politicus. Meidoornletter, gedrukt in zwart en
rood. Handzetsel. Initiaal van S. H. de Roos. Het eerste boek van De Heuvelpers. 1928. Verkleind